monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 378

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 378
Quaeritur utrum aliqua substantia dici possit relative. sed de prima substantia [dici posse relative] nulla quaestio est; non enim Cicero alicuius dici potest aut ad aliquid referri. item equus iam quis equus† , ut Rhoebus, non alicuius est hoc ipso, quod Rhoebus est, sed quod iumentum est, alicuius iumentum est. non ergo prima substantia relative dici potest neque pars eius quaelibet, quae sine dubio et ipsa prima substantia. nam quemadmodum Cicero prima substantia est, ita manus eius; manus vero (sed eius, non specialiter manus, ita secundae substantiae) relative dici non potest. non enim sua conversione respondent, ut si dicamus 'manus <est manus> Ciceronis', non 'Cicero manus Cicero est'. neque ipsa manus ob hoc manus, quia Ciceronis est, sed quia ita affecta est, manus dicitur, non quod alicuius sit. non ergo, ut diximus, prima substantia neque partes eius relative dici possunt. quaeritur ergo de partibus secundae substantiae; nam de ipsa substantia nulla quaestio est, non enim homo alicuius homo: sed manus specialiter alicuius hominis manus est, et ut mutua conversione respondeat, alicuius manuati manus, ut possimus ita convertere, quia et manuatum aliquid manu manuatum est. item ungula, non primae substantiae ungula, sed alicuius ungulati, quia et ungulatum aliquid ungula ungulatum, et mutuam possit habere conversionem, quod relativis esse diximus proprium. si ergo maneat illa relativorum definitio, ut relativum sit quicquid alicuius dici potest, difficile resistimus dici partes secundarum substantiarum relative. si vero illa definitio mutetur ita, ut relativa sint ea, quae ad aliquid referuntur, excepto eo quod in aliquo sunt, nulla incidit in hanc definitionem substantia, quemadmodum servitus, excepto eo quod in eodem servo est, id est in aliquo homine, refertur ad dominum. at vero pinna ita pinnati alicuius pinna est, ut excepto eo, quod in aliquo pinnato est, ad nihil referri possit.